M. TVLLI CICERONIS
DE AMICITIA
Sed ut tum ad senem senex de senectute, sic hoc libro ad amicum amicissimus scripsi de amicitia. Tum est Cato locutus, quo erat nemo fere senior temporibus illis, nemo prudentior; nunc Laelius et sapiens-sic enim est habitus- et amicitiae gloria excellens de amicitia loquetur. Tu velim a me animum parumper avertas, Laelium loqui ipsum putes. C. Fannius et Q. Mucius ad socerum veniunt post mortem Africam; ab his sermo oritur; respondet Laelius cuius tota disputatio est de amicitia, quam legens te ipse cognosces.
Cicero, De Amicitia, I.5.
Est enim amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanararumque rerum cum benevolentia et caritate consensio, qua quidem haud scio an excepta sapientia nil quicquam melius homini sit a dis immortalibus datum. Divitias alii praeponunt, bonam alii valetudinem, alii potentiam, alii honores, multi etiam voluptates. Beluarum hoc quidem extremum, illa autem superiora caduca et incerta, posita non tam in consiliis nostris quam in fortunae temeritate. Qui autem in virtute summum bonum ponunt, praeclare illi quidem, sed haec ipsa virtus amicitiam et gignit et continet, nec sine virtute amicitia esse ullo pacto potest.
Cicero, De Amicitia, VI.20.
No hay comentarios:
Publicar un comentario